- AUGARUS
- AUGARUSArabum praefectus, qui Pompeio aliquot officiis fidelem operam navaerat, atque ita tunc sibi fidem in parvis praestruxerat, ut postea, cum operae pretium eslet, magna cum mercede eum falleret. Dio. Acbarus Appiano, de Bell. Parth. Mazara Floro, Ariamnes Plutarcho dicitur. Constarapud omnes, hunc transfugam, quôcumque nomine fuerit, subornatum a Persis fuisle; ut Crassi crudelitate in ipsius perniciem abuteretur. Alius quoque fuit Augarus, Osroenorum Rex, qui, cum ad Antoninum Caracallam, tamquam ad amicum venislet, ab illo contra fidem datam comprehensus ac in vincula coniectus fuit, et Olroena Rege destituta capta au. 218. Sed mox a spectris exagitatus Imperator, multorum animas ex inferis, arte magicâ, evocavit; paulo post insidiis Macrini interfectus. An. 219. Vide Dion l. 78.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.